monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XIX <<<     >>> XXI

Caput XX

1 Reverso igitur Abraham ex Aegypto in locum unde venerat, tunc Loth fratris filius ab illo in terram Sodomorum salva caritate discessit. Divites quippe facti erant pastoresque multos pecorum habere coeperant, quibus inter se rixantibus eo modo familiarum suarum pugnacem discordiam vitaverunt.
2 Poterat quippe hinc, ut sunt humana, etiam inter ipsos aliqua rixa consurgere. Proinde hoc malum praecaventis Abrahae verba ista sunt ad Loth: "Non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia homines fratres nos sumus. Nonne ecce tota terra ante te est? Discede a me; si tu in sinistram, ego in dextram; vel si tu in dextram, ego in sinistram."
Hinc fortassis effecta est inter homines pacifica consuetudo, ut, quando terrenorum aliquid partiendum est, maior dividat, minor eligat.